katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345

2 LAMENTATIONES Lamentations - Wycliffe Bible(14c) Lamentations - Douay Rheims(17c) Reference

1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo
Dominus filiam Sion;
projecit de cælo in terram
inclytam Israël,
et non est recordatus scabelli pedum suorum
in die furoris sui !
The LORD's punishment of Jerusalem. Lm.2.1-22
2 BETH. Præcipitavit Dominus, nec pepercit
omnia speciosa Jacob:
destruxit in furore suo
munitiones virginis Juda,
et dejecit in terram;
polluit regnum et principes ejus.
 
3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui
omne cornu Israël;
avertit retrorsum dexteram suam
a facie inimici,
et succendit in Jacob quasi ignem
flammæ devorantis in gyro.
 
4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus,
firmavit dexteram suam quasi hostis,
et occidit omne quod pulchrum erat visu
in tabernaculo filiæ Sion;
effudit quasi ignem
indignationem suam.
 
5 HE. Factus est Dominus velut inimicus,
præcipitavit Israël:
præcipitavit omnia mœnia ejus,
dissipavit munitiones ejus,
et replevit in filia Juda
humiliatum et humiliatam.
 
6 VAU. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum;
demolitus est tabernaculum suum.
Oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum;
et in opprobrium, et in indignationem furoris sui,
regem et sacerdotem.
 
7 ZAIN. Repulit Dominus altare suum;
maledixit sanctificationi suæ:
tradidit in manu inimici
muros turrium ejus.
Vocem dederunt in domo Domini
sicut in die solemni.
 
8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare
murum filiæ Sion;
tetendit funiculum suum,
et non avertit manum suam a perditione:
luxitque antemurale,
et murus pariter dissipatus est.
 
9 TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus,
perdidit et contrivit vectes ejus;
regem ejus et principes ejus in gentibus:
non est lex,
et prophetæ ejus non invenerunt
visionem a Domino.
 
10 JOD. Sederunt in terra, conticuerunt
senes filiæ Sion;
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis:
abjecerunt in terram capita sua
virgines Jerusalem.
 
11 CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei,
conturbata sunt viscera mea;
effusum est in terra jecur meum
super contritione filiæ populi mei,
cum deficeret parvulus et lactens
in plateis oppidi.
 
12 LAMED. Matribus suis dixerunt:
Ubi est triticum et vinum?
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
 
13 MEM. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te,
filia Jerusalem?
cui exæquabo te, et consolabor te,
virgo, filia Sion?
magna est enim velut mare contritio tua:
quis medebitur tui?
 
14 NUN. Prophetæ tui viderunt tibi
falsa et stulta;
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut te ad pœnitentiam provocarent;
viderunt autem tibi assumptiones falsas,
et ejectiones.
 
15 SAMECH. Plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam;
sibilaverunt et moverunt caput suum
super filiam Jerusalem:
Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris,
gaudium universæ terræ?
 
16 PHE. Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui:
sibilaverunt, et fremuerunt dentibus,
et dixerunt: Devorabimus:
en ista est dies quam exspectabamus;
invenimus, vidimus.
 
17 AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit;
complevit sermonem suum,
quem præceperat a diebus antiquis:
destruxit, et non pepercit,
et lætificavit super te inimicum,
et exaltavit cornu hostium tuorum.
 
18 SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum
super muros filiæ Sion:
Deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem;
non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
 
19 COPH. Consurge, lauda in nocte,
in principio vigiliarum;
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini:
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
 
20 RES. Vide, Domine, et considera
quem vindemiaveris ita.
Ergone comedent mulieres fructum suum,
parvulos ad mensuram palmæ?
si occiditur in sanctuario Domini
sacerdos et propheta?
 
21 SIN. Jacuerunt in terra foris
puer et senex;
virgines meæ et juvenes mei
ceciderunt in gladio:
interfecisti in die furoris tui,
percussisti, nec misertus es.
 
22 THAU. Vocasti quasi ad diem solemnem,
qui terrerent me de circuitu;
et non fuit in die furoris Domini qui effugeret,
et relinqueretur:
quos educavi et enutrivi,
inimicus meus consumpsit eos.