katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345

5 LAMENTATIONES Lamentations - Wycliffe Bible(14c) Lamentations - Douay Rheims(17c) Reference

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis;
intuere et respice opprobrium nostrum.
A prayer of mercy. Lm.5.1-22
2 Hæreditas nostra versa est ad alienos,
domus nostræ ad extraneos.
 
3 Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostræ quasi viduæ.
 
4 Aquam nostram pecunia bibimus;
ligna nostra pretio comparavimus.
 
5 Cervicibus nostris minabamur,
lassis non dabatur requies.
 
6 Ægypto dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
 
7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt:
et nos iniquitates eorum portavimus.
 
8 Servi dominati sunt nostri:
non fuit qui redimeret de manu eorum.
 
9 In animabus nostris afferebamus panem nobis,
a facie gladii in deserto.
 
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est,
a facie tempestatum famis.
 
11 Mulieres in Sion humiliaverunt,
et virgines in civitatibus Juda.
 
12 Principes manu suspensi sunt;
facies senum non erubuerunt.
 
13 Adolescentibus impudice abusi sunt,
et pueri in ligno corruerunt.
 
14 Senes defecerunt de portis,
juvenes de choro psallentium.
 
15 Defecit gaudium cordis nostri;
versus est in luctum chorus noster.
 
16 Cecidit corona capitis nostri:
væ nobis, quia peccavimus !
 
17 Propterea mœstum factum est cor nostrum;
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
 
18 propter montem Sion quia disperiit;
vulpes ambulaverunt in eo.
 
19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
 
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudine dierum?
 
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur;
innova dies nostros, sicut a principio.
 
22 Sed projiciens repulisti nos:
iratus es contra nos vehementer.