katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

31 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: Egypt - a cedar tree. Eze.31.1-18
2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus: Cui similis factus es in magnitudine tua?
 
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,
et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
 
4 Aquæ nutrierunt illum;
abyssus exaltavit illum:
flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
 
5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,
et multiplicata sunt arbusta ejus,
et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
 
6 Cumque extendisset umbram suam,
in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli:
et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,
et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium pluri
 
7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,
et in dilatatione arbustorum suorum:
erat enim radix illius juxta aquas multas.
 
8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei;
abietes non adæquaverunt summitatem ejus,
et platani non fuerunt æquæ frondibus illius:
omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,
 
9 Quoniam speciosum feci eum,
et multis condensisque frondibus,
et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quæ erant in paradiso Dei.
 
10 Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod sublimatus est in altitudine,
et dedit summitatem suam virentem atque condensam,
et elevatum est cor ejus in altitudine sua:
 
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium:
faciens faciet ei:
juxta impietatem ejus ejeci eum.
 
12 Et succident eum alieni,
et crudelissimi nationum,
et projicient eum super montes:
et in cunctis convallibus corruent rami ejus,
et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ:
 
13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,
et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
 
14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,
nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,
nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis:
qui
 
15 Hæc dicit Dominus Deus:
In die quando descendit ad inferos, induxi luctum:
operui eum abysso,
et prohibui flumina ejus,
et coërcui aquas multas:
contristatus est super eum Libanus,
et
 
16 A sonitu ruinæ ejus commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum:
et consolata sunt in terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Liban
 
17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio:
et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus
in medio nationum.
 
18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis?
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam:
in medio incircumcisorum dormies,
cum eis qui interfecti sunt