katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

34 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: The shepherds of Israel. Eze.34.1-10
2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: Hæc dicit Dominus Deus:
Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !
nonne greges a pastoribus pascuntur?
 
3 Lac comedebatis,
et lanis operiebamini,
et quod crassum erat occidebatis:
gregem autem meum non pascebatis.
 
4 Quod infirmum fuit non consolidastis,
et quod ægrotum non sanastis:
quod confractum est non alligastis,
et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quæsistis:
sed cum auster
 
5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor:
et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,
et dispersæ sunt.
 
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso:
et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,
et non erat qui requireret:
non erat, inquam, qui requireret.
 
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
 
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,
et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor:
neque enim quæsierunt pastores
 
9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
 
10 Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse super pastores:
requiram gregem meum de manu eorum,
et cessare faciam eos,
ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos:
e
 
11 Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ipse requiram oves meas,
et visitabo eas.
The good shepherd. Eze.34.11-31
12 Sicut visitat pastor gregem suum,
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,
sic visitabo oves meas,
et liberabo eas de omnibus locis
in quibus dispersæ fuerant in die nubis e
 
13 Et educam eas de populis,
et congregabo eas de terris,
et inducam eas in terram suam,
et pascam eas in montibus Israël,
in rivis, et in cunctis sedibus terræ.
 
14 In pascuis uberrimis pascam eas,
et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum:
ibi requiescent in herbis virentibus,
et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
 
15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,
dicit Dominus Deus.
 
16 Quod perierat requiram,
et quod abjectum erat reducam,
et quod confractum fuerat alligabo,
et quod infirmum fuerat consolidabo,
et quod pingue et forte custodiam:
et pascam illas in judic
 
17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego judico inter pecus et pecus,
arietum et hircorum.
 
18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci?
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris:
et cum purissimam aquam biberetis,
reliquam pedibus vestris turbabatis:
 
19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur:
et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
 
20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos:
Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum:
 
21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,
donec dispergerentur foras,
 
22 salvabo gregem meum,
et non erit ultra in rapinam,
et judicabo inter pecus et pecus.
 
23 Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,
servum meum David:
ipse pascet eas,
et ipse erit eis in pastorem.
 
24 Ego autem Dominus ero eis in Deum,
et servus meus David princeps in medio eorum:
ego Dominus locutus sum.
 
25 Et faciam cum eis pactum pacis,
et cessare faciam bestias pessimas de terra:
et qui habitant in deserto,
securi dormient in saltibus.
 
26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,
et deducam imbrem in tempore suo:
pluviæ benedictionis erunt.
 
27 Et dabit lignum agri fructum suum,
et terra dabit germen suum,
et erunt in terra sua absque timore:
et scient quia ego Dominus,
cum contrivero catenas jugi eorum,
et eruero eos de manu im
 
28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,
neque bestiæ terræ devorabunt eos:
sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
 
29 Et suscitabo eis germen nominatum,
et non erunt ultra imminuti fame in terra,
neque portabunt ultra opprobrium gentium.
 
30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis,
et ipsi populus meus domus Israël,
ait Dominus Deus.
 
31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ,
homines estis:
et ego Dominus Deus vester,
dicit Dominus Deus.