katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

39 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Gog,
principem capitis Mosoch et Thubal.
Defeat of Gog. Eze.39.1-10
2 Et circumagam te, et educam te,
et ascendere te faciam de lateribus aquilonis,
et adducam te super montes Israël.
 
3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua,
et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
 
4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua,
et populi tui qui sunt tecum:
feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ
dedi te ad devorandum.
 
5 Super faciem agri cades,
quia ego locutus sum,
ait Dominus Deus.
 
6 Et immittam ignem in Magog,
et in his qui habitant in insulis confidenter:
et scient quia ego Dominus.
 
7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël,
et non polluam nomen sanctum meum amplius:
et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
 
8 Ecce venit, et factum est,
ait Dominus Deus:
hæc est dies de qua locutus sum.
 
9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël,
et succendent et comburent arma,
clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos:
et succendent ea igni septem annis.
 
10 Et non portabunt ligna de regionibus,
neque succident de saltibus:
quoniam arma succendent igni,
et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant,
et diripient vastatores suos,
ait Dominus Deus.
 
11 Et erit in die illa:
dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël,
vallem viatorum ad orientem maris,
quæ obstupescere faciet prætereuntes:
et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem e
Burial of Gog. Eze.39.11-20
12 Et sepelient eos domus Israël,
ut mundent terram septem mensibus.
 
13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ:
et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum,
ait Dominus Deus.
 
14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram,
qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ,
ut emundent eam:
post menses autem septem quærere incipient.
 
15 Et circuibunt peragrantes terram:
cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum,
donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
 
16 Nomen autem civitatis Amona:
et mundabunt terram.
 
17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus:
Dic omni volucri, et universis avibus,
cunctisque bestiis agri:
Convenite, properate,
concurrite undique ad victimam meam
quam ego immolo v
 
18 Carnes fortium comedetis,
et sanguinem principum terræ bibetis:
arietum, et agnorum, et hircorum,
taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
 
19 Et comedetis adipem in saturitatem,
et bibetis sanguinem in ebrietatem,
de victima quam ego immolabo vobis:
 
20 et saturabimini super mensam meam
de equo, et equite forti,
et de universis viris bellatoribus,
ait Dominus Deus.
 
21 Et ponam gloriam meam in gentibus:
et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim,
et manum meam quam posuerim super eos.
Restoration of Israel. Eze.39.21-29
22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum,
a die illa et deinceps.
 
23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël,
eo quod dereliquerint me,
et absconderim faciem meam ab eis,
et tradiderim eos in manus hostium,
et ceciderint in gladio u
 
24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis,
et abscondi faciem meam ab illis.
 
25 Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Nunc reducam captivitatem Jacob,
et miserebor omnis domus Israël,
et assumam zelum pro nomine sancto meo.
 
26 Et portabunt confusionem suam,
et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,
cum habitaverint in terra sua confidenter,
neminem formidantes:
 
27 et reduxero eos de populis,
et congregavero de terris inimicorum suorum,
et sanctificatus fuero in eis,
in oculis gentium plurimarum.
 
28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum,
eo quod transtulerim eos in nationes,
et congregaverim eos super terram suam,
et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
 
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,
eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,
ait Dominus Deus.