katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

6 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: The LORD condemns idolatry. Eze.6.1-14
2 Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,  
3 et dices: Montes Israël,
audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus
montibus et collibus,
rupibus et vallibus:
Ecce ego inducam super vos gladium,
et disperdam excelsa vestra,
 
4 et demoliar aras vestras,
et confringentur simulacra vestra,
et dejiciam interfectos vestros
ante idola vestra:
 
5 et dabo cadavera filiorum Israël
ante faciem simulacrorum vestrorum,
et dispergam ossa vestra
circum aras vestras:
 
6 in omnibus habitationibus vestris
urbes desertæ erunt,
et excelsa demolientur et dissipabuntur:
et interibunt aræ vestræ, et confringentur,
et cessabunt idola vestra,
et conterentur delubra
 
7 et cadet interfectus in medio vestri,
et scietis quia ego sum Dominus.
 
8 Et relinquam in vobis eos
qui fugerint gladium in gentibus,
cum dispersero vos in terris:
 
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus
ad quas captivi ducti sunt:
quia contrivi cor eorum
fornicans et recedens a me,
et oculos eorum fornicantes post idola sua:
et displicebunt
 
10 Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,
ut facerem eis malum hoc.
 
11 Hæc dicit Dominus Deus:
Percute manum tuam
et allide pedem tuum,
et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël:
quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
 
12 Qui longe est, peste morietur:
qui autem prope, gladio corruet:
et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur:
et complebo indignationem meam in eis.
 
13 Et scietis quia ego Dominus,
cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum,
in circuitu ararum vestrarum,
in omni colle excelso,
et in cunctis summitatibus montium,
et subtus om
 
14 Et extendam manum meam super eos:
et faciam terram desolatam et destitutam,
a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum:
et scient quia ego Dominus.