katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

2 OSEE PROPHETA Osee - Wycliffe Bible(14c) Osee - Douay Rheims(17c) Reference

1 Dicite fratribus vestris: Populus meus; et sorori vestræ: Misericordiam consecuta.  
2 Judicate matrem vestram, judicate,
quoniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir ejus.
Auferat fornicationes suas a facie sua,
et adulteria sua de medio uberum suorum;
Unfaithful Gomer - unfaithful Israel. Hs.2.2-13
3 ne forte expoliem eam nudam,
et statuam eam secundum diem nativitatis suæ,
et ponam eam quasi solitudinem,
et statuam eam velut terram inviam,
et interficiam eam siti.
 
4 Et filiorum illius non miserebor,
quoniam filii fornicationum sunt.
 
5 Quia fornicata est mater eorum,
confusa est quæ concepit eos;
quia dixit: Vadam post amatores meos,
qui dant panes mihi, et aquas meas,
lanam meam, et linum meum,
oleum meum, etpotummeum.
 
6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis,
et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
 
7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos;
et quæret eos, et non inveniet:
et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
 
8 Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum,
et argentum multiplicavi ei, et aurum,
quæ fecerunt Baal.
 
9 Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo,
et vinum meum in tempore suo.
Et liberabo lanam meam et linum meum,
quæ operiebant ignominiam ejus.
 
10 Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus;
et vir non eruet eam de manu mea;
 
11 et cessare faciam omne gaudium ejus,
solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus,
et omnia festa tempora ejus.
 
12 Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus,
de quibus dixit: Mercedes hæ meæ sunt,
quas dederunt mihi amatores mei;
et ponam eam in saltum,
et comedet eam bestia agri.
 
13 Et visitabo super eam dies Baalim,
quibus accendebat incensum,
et ornabatur in aure sua, et monili suo.
Et ibat post amatores suos,
et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
 
14 Propter hoc ecce ego lactabo eam,
et ducam eam in solitudinem,
et loquar ad cor ejus.
The LORD's love for his children. Hs.2.14-23
15 Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco,
et vallem Achor, ad aperiendam spem;
et canet ibi juxta dies juventutis suæ,
et juxta dies ascensionis suæ de terra Ægypti.
 
16 Et erit in die illa, ait Dominus:
vocabit me, Vir meus,
et non vocabit me ultra Baali.
 
17 Et auferam nomina Baalim de ore ejus,
et non recordabitur ultra nominis eorum.
 
18 Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri,
et cum volucre cæli, et cum reptili terræ;
et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra,
et dormire eos faciam fiducialiter.
 
19 Et sponsabo te mihi in sempiternum;
et sponsabo te mihi in justitia, et judicio,
et in misericordia, et in miserationibus.
 
20 Et sponsabo te mihi in fide;
et scies quia ego Dominus.
 
21 Et erit in die illa:
exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos,
et illi exaudient terram.
 
22 Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum,
et hæc exaudient Jezrahel.
 
23 Et seminabo eam mihi in terra,
et miserebor ejus quæ fuit Absque misericordia.
 
24 Et dicam Non populo meo: Populus meus es tu;
et ipse dicet: Deus meus es tu.