katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789

1 AMOS PROPHETA Amos - Wycliffe Bible(14c) Amos - Douay Rheims(17c) Reference

1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. AMOS. A prophet to the northern kingdom - Israel. Am.1.1-2
2 Et dixit: Dominus de Sion rugiet,
et de Jerusalem dabit vocem suam;
et luxerunt speciosa pastorum,
et exsiccatus est vertex Carmeli.
 
3 Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Damasci,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
God's judgement on Israel's neighbours: Judgement on Syria. Am.1.3-5
4 Et mittam ignem in domum Azaël,
et devorabit domos Benadad.
 
5 Et conteram vectem Damasci:
et disperdam habitatorem de campo idoli,
et tenentem sceptrum de domo voluptatis:
et transferetur populus Syriæ Cyrenen,
dicit Dominus.
 
6 Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Gazæ,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut concluderent eam in Idumæa.
Judgement on Philistia. Am.1.6-8
7 Et mittam ignem in murum Gazæ,
et devorabit ædes ejus.
 
8 Et disperdam habitatorem de Azoto,
et tenentem sceptrum de Ascalone:
et convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum,
dicit Dominus Deus.
 
9 Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Tyri,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa,
et non sint recordati fœderis fratrum.
Judgement on Tyre. Am.1.9-10
10 Et mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit ædes ejus.
 
11 Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Edom,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum,
et violaverit misericordiam ejus,
et tenuerit ultra furorem suum,
et indignationemsuamservaveritusqueinfinem.
Judgement on Edom. Am.1.11-12
12 Mittam ignem in Theman,
et devorabit ædes Bosræ.
 
13 Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus filiorum Ammon,
et super quatuor non convertam eum,
eo quod dissecuerit prægnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum.
Judgement on Ammon. Am.1.13-15
14 Et succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit ædes ejus in ululatu in die belli,
et in turbine in die commotionis.
 
15 Et ibit Melchom in captivitatem,
ipse et principes ejus simul,
dicit Dominus.