katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789

8 AMOS PROPHETA Amos - Wycliffe Bible(14c) Amos - Douay Rheims(17c) Reference

1 Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce uncinus pomorum. A vision of a basket of fruit. Am.8.1-3
2 Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israël;
non adjiciam ultra ut pertranseam eum.
 
3 Et stridebunt cardines templi in die illa,
dicit Dominus Deus:
multi morientur;
in omni loco projicietur silentium.
 
4 Audite hoc, qui conteritis pauperem,
et deficere facitis egenos terræ,
Israel's Doom. Am.8.4-14.
5 dicentes: Quando transibit mensis,
et venundabimus merces?
et sabbatum, et aperiemus frumentum,
ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum,
et supponamus stateras dolosas,
 
6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis,
et quisquilias frumenti vendamus?
 
7 Juravit Dominus in superbiam Jacob:
Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
 
8 Numquid super isto non commovebitur terra,
et lugebit omnis habitator ejus,
et ascendet quasi fluvius universus,
et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti?
 
9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus:
occidet sol in meridie,
et tenebrescere faciam terram in die luminis:
 
10 et convertam festivitates vestras in luctum,
et omnia cantica vestra in planctum,
et inducam super omne dorsum vestrum saccum,
et super omne caput calvitium:
et ponam eam quasi luctum unigeniti,
et novissima ejus quasi diem amarum.
 
11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus,
et mittam famem in terram:
non famem panis, neque sitim aquæ,
sed audiendi verbum Domini.
 
12 Et commovebuntur a mari usque ad mare,
et ab aquilone usque ad orientem:
circuibunt quærentes verbum Domini,
et non invenient.
 
13 In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,
 
14 qui jurant in delicto Samariæ,
et dicunt: Vivit Deus tuus, Dan,
et vivit via Bersabee;
et cadent, et non resurgent ultra.