katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567

2 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference

1 Væ qui cogitatis inutile,
et operamini malum in cubilibus vestris !
In luce matutina faciunt illud,
quoniam contra Deum est manus eorum.
Thre fate of those who oppress the poor. Mic.2.1-13
2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt:
et rapuerunt domos,
et calumniabantur virum, et domum ejus:
virum, et hæreditatem ejus.
 
3 Idcirco hæc dicit Dominus:
Ecce ego cogito super familiam istam malum,
unde non auferetis colla vestra,
et non ambulabitis superbi:
quoniam tempus pessimum est.
 
4 In die illa sumetur super vos parabola,
et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium:
Depopulatione vastati sumus;
pars populi mei commutata est:
quomodo recedeta me, cum revertatur,
qui regiones nostras dividat?
 
5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
 
6 Ne loquamini loquentes;
non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
 
7 Dicit domus Jacob:
Numquid abbreviatus est spiritus Domini,
aut tales sunt cogitationes ejus?
nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur?
 
8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit.
Desuper tunica pallium sustulistis:
et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
 
9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum;
a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
 
10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem:
propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
 
11 Utinam non essem vir habens spiritum,
et mendacium potius loquerer !
Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem;
et erit super quem stillatur populus iste.
 
12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te;
in unum conducam reliquias Israël:
pariter ponam illum quasi gregem in ovili,
quasi pecus in medio caularum:
tumultuabuntur a multitudine hominum.
 
13 Ascendet enim pandens iter ante eos:
divident, et transibunt portam,
et ingredientur per eam:
et transibit rex eorum coram eis,
et Dominus in capite eorum.