katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567

3 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et dixi: Audite, princeps Jacob,
et duces domus Israël:
numquid non vestrum est scire judicium,
Micah denounces Israel's leaders. Mic.3.1-12
2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum;
qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis,
et carnem eorum desuper ossibus eorum;
 
3 qui comederunt carnem populi mei,
et pellem eorum desuper excoriaverunt,
et ossa eorum confregerunt,
et conciderunt sicut in lebete,
et quasi carnem in medio ollæ?
 
4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos,
et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,
sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
 
5 Hæc dicit Dominus super prophetas,
qui seducunt populum meum:
qui mordent dentibus suis,
et prædicant pacem;
et si quis non dederit in ore eorum quippiam,
sanctificant super eum prælium.
 
6 Propterea nox vobis pro visione erit,
et tenebræ vobis pro divinatione;
et occumbet sol super prophetas,
et obtenebrabitur super eos dies.
 
7 Et confundentur qui vident visiones,
et confundentur divini;
et operient omnes vultos suos,
quia non est responsum Dei.
 
8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini,
judicio, et virtute,
ut annuntiem Jacob scelus suum,
et Israël peccatum suum.
 
9 Audite hoc, principes domus Jacob,
et judices domus Israël,
qui abominamini judicium,
et omnia recta pervertitis:
 
10 qui ædificatis Sion in sanguinibus,
et Jerusalem in iniquitate.
 
11 Principes ejus in muneribus judicabant,
et sacerdotes ejus in mercede docebant,
et prophetæ ejus in pecunia divinabant:
et super Dominum requiescebant, dicentes:
Numquid non Dominus in medio nostrum?
non venient super
 
12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur,
et Jerusalem quasi acervus lapidum erit,
et mons templi in excelsa silvarum.