katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

11 ZACCHARIAS PROPHETA Sacharie - Wycliffe Bible(14c) Zacharias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Aperi, Libane, portas tuas,
et comedat ignis cedros tuas.
The fall of tyrants. Zch.11.1-3
2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus,
quoniam magnifici vastati sunt:
ululate, quercus Basan,
quoniam succisus est saltus munitus.
 
3 Vox ululatus pastorum,
quia vastata est magnificentia eorum:
vox rugitus leonum,
quoniam vastata est superbia Jordanis.
 
4 Hæc dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, The two shepherds. Zch.11.4-17
5 quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.  
6 Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui: et concident terram, et non eruam de manu eorum.  
7 Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem.  
8 Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.  
9 Et dixi: Non pascam vos: quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur: et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.  
10 Et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis.  
11 Et in irritum deductum est in die illa: et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est.  
12 Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam: et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.  
13 Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.  
14 Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël.  
15 Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.  
16 Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quæret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.  
17 O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus: brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.